Images de page
PDF
ePub

dunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, jam non ex operibus: alioquin, ut idem Aposto lus inquit, gratia jam non est gratia.

CAPUT IX. Refellitur inanis hæreticorum fiducia.

Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa unquàm fuisse peccata, nisi gratis divinâ misericordiâ propter Christum: nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum jactanti, et in ea sola quiescenti, peccata dimitti, vel dimissa esse, dicendum est; cùm apud hæreticos et schismaticos possit esse, imò nostrâ tempestate sit, et magnâ contra Ecclesiam Catholicam contentione prædicetur vana hæc ab omni pietate remota fiducia. Sed neque illud asserendnm est, oportere eos qui verè justificati sunt, absque ulla omninò dubitatione apud semetipsos statuere, se esse justificatos, neminemque à peccatis absolvi, ac justificari, nisi eum, qui certò credat se absolutum et justificatum esse; atque hâc solâ fide absolutionem et jutificationem perfici: quasi qui hoc non credit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare, et timere potest; cùm nullus scire valeat certitudinem fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.

CAPUT X. De acceptæ justificationis incremento.

Sic ergo justificati, et amici Dei, ac domestici facti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem: hoc est mortificando membra carnis suæ, et exhibendo ea arma justitiæ in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei, et Ecclesiæ, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt, atque magis justificantur, sicut scriptum est: Qui justus est, justificetur adhuc. Et iterùm: Ne verearis usque ad mortem justificari. Et rursùs: Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantùm. Hoc verò justitia incrementum petit sancta Ecclesia, cùm orat: Da nobis, Domine, fidei, spei et charitatis augmentum. ~

CAPUT XI. De observatione mandatorum, deque ipsius necessitate et impossibilitate.

Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum putare debet: nemo temerarià illâ, et à Patribus sub anathemate prohibitâ voce uti, Dei præcepta homini justificato ad observandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis; et adjuvat ut possis. Cujus mandata gravia non sunt, cujus jugum suave est, et onus leve. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt: qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones ejus, quod utique cum divino auxilio præstare possunt. Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia dicuntur,

peccata quandoque cadant, non proptereà desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est et humilis, et verax: Dimitte nobus debita nos tra. Quo fit, ut justi ipsi eò magis se obligatos ad ambulandum in via justitiæ sentire debeant, quò liberati jam à peccato, servi autem facti Deo, sobriè, justè, et piè viventes proficere possint per Christum Deus Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam. namque suâ gratiâ semel justificatos non deserit, nisi ab eis priùs deseratur. Itaque nemo sibi in sola fide blandiri debet, putans fide solâ se heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiam si Christo non compatiatur, ut et conglorificetur. Nam et Christus ipse, ut inquit Apostolus, cùm esset Filius Dei, didicit ex iis quæ passus est, obedientiam; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ. Proptereà Apostolus ipse monet justificatos, dicens: Nescitis quòd ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? sic currite ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitu tem redigo: ne fortè, cùm aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Item princeps Apostolorum Petrus: Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis; hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. Undè constat eos orthodoxæ religionis doctrinæ adversari, qui dicunt, justum in omni bono opere saltem venialiter peccare, aut, quod intolerabilius est, pœnas æternas mereri: atque etiam eos qui statuunt in omnibus operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam : cum scriptum sit: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Et de Mose dicat Apostolus, quòd respiciebat in remunerationem.

CAPUT XII. Prædestinationis temerariam præsumptionem cavendam esse.

Nemo quoque, quamdiù in hac mortalitate vivitur, de arcano divinæ prædestinationis mysterio usque adeò præsumere debet, ut certò statuat se omninò esse in numero prædestinatorum: quasi verum esset, quòd justificatus aut ampliùs peccare non possit ; aut, si peccaverit, certam sibi resipicentiam promittere debeat. Nam nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit.

CAPUT XIII. De perseverantiæ munere.

Similiter de perseverantiæ munere, de quo scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: quod quidem aliundè haberi non potest, nisi ab eo qui potens est eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit, restituere: nemo sibi certi, aliquid absolutâ certitudine polliceatur; tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut cœpit opus bonum, ita perficiet, operans velle, et perficere. Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant; et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus, et oblationibus, in jejuniis et castitate. Formidare enim debent, scientes

quòd in spem gloriæ, et nondùm in gloriam renati sunt, de pugna quæ superest cum carne, cum mundo, cum diabolo; in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent, dicenti: Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus; si enim secundùm carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

CAPUT XIV. De lapsis, et eorum reparatione.

Qui verò ab accepta justificationis gratia per peccatum exciderunt, rursùs justificari poterunt, cùm, excitante Deo, per Pœnitentiæ Sacramentum, merito Christi, amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificationis modus est lapsi reparatio, quam secundam post naufragium deperditæ gratiæ tabulam sancti Patres aptè nuncupârunt. Etenim pro ijs qui post Baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus Sacramentum instituit Pœnitentiæ, cùm dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Unde docendum est, Christiani hominis pœnitentiam post lapsum multò aliam esse à Baptismali; eaque contineri non modò cessationem à peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humiliatum, verùm etiam eorumdem sacramentalem Confessionem saltem in voto, et suo tempore faciendam, et sacerdotalem Absolutionem; itemque satisfactionem per jejunia, eleemosynas, orationes, et alia pia spiritualis vitæ exercitia; non quidem pro pœna æterna, quæ vel Sacramento, vel Sacramenti voto unà cum culpa remittitur, sed pro pœna temporali; quæ, ut sacræ Litteræ docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiæ Dei quam acceperunt, ingrati Spiritum sanctum contristaverunt, et templum Dei violare non sunt veriti. De qua pœnitentia scriptum est: Memor esto undè excideris: age pœnitentiam, et prima opera fac. Et iterùm: Quæ secundùm Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Et rursùs: Pœnitentiam agite, et facite fructus dignos Pœnitentiæ.

CAPUT XV. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem.

Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium, asserendum est, non modò infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocunque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti: divinæ legis doctrinam defendendo, quæ a regno Dei non solùm infideles excludit, sed et fideles quoque, fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces, cæterosque omnes qui letalia committunt peccata; à quibus cum divinæ gratiæ adjumento abstinere possunt, et pro quibus à Christi gratia separantur. CAPUT XVI. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum, deque ipsius meriti ratione.

Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuò conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, scientes quòd

labor vester non est inanis in Domino. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius. Et, nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Atque ideò bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus, proponenda est vita æterna, et tamquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tamquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse aiebat Apostolus, à justo Judice sibi reddendam: non solùm autem sibi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus. Cùm enim ille ipse Christus Jesus tamquam caput in membra, et tamquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat; quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent; nihil ipsis justificatis ampliùs deesse credendum est, quò minùs plene illis quidem operibus, quæ in Deo sunt facta, divinæ legi pro hujus vitæ statu satisfecisse, et vitam æternam suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, consequendam, verè promeruisse censeantur: cùm Christus, Salvator noster, dicat: Si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum, sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Ita neque propria nostra justitia, tamquàm ex nobis propria statuitur: neque ignoratur, aut repudiatur justitia Dei. Quæ enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhærentem justificamur; illa eadem Dei est, quia à Deo nobis infunditur per Christi meritum. Neque verò illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris Litteris usque adeò tribuatur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquæ frigidæ dederit, promittat Christus eum non esse suâ mercede cariturum: et Apostolus testetur, id quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operari in nobis: absit tamen, ut Christianus homo in se ipso vel confidat vel glorietur, et non in Domino: cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quæ sunt ipsius dona. Et quia in multis offendimus omnes; unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque se ipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit, judicare; quoniam omnis hominum vita non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei: qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique à Deo, qui, ut scriptum est, reddet uni. cuique secundùm opera sua.

Post hanc Catholicam de justificatione doctrinam, quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit, justificari non poterit, placuit sanctæ Synodo hos Canones subjungere, ut omnes sciant, non solùm quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugerc debeant.

DE JUSTIFICATIONE.

Canon 1. Si quis dixerit, hominem suis operibus, quæ vel per humanæ naturæ vires, vel per legis doctrinam fiant, absque divina per Jesum Christum gratia posse justificari coram Deo; anathema sit.

2. Si quis dixerit, ad hoc solùm divinam gratiam per Christum Jesum dari, ut faciliùs homo justè vivere, ac vitam æternam pro

mereri possit; quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed egrè tamen et difficulter possit; anathema sit.

3. Si quis dixerit, sine præveniente Spiritûs sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut pœnitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur: anathema sit.

4. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium à Deo motum, et excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo excitanti, atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac præparet; neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, merèque passivè se habere; anathema sit.

5. Si quis liberum hominis arbitrium post Adæ peccatum amissum et extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imò titulum sine re, figmentum denique à satana invectum in Ecclesiam ; anathema sit.

6. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut bona, Deum operari, non permissivè solùm, sed etiam propriè, et per se; adeò, ut sit proprium ejus opus non minùs proditio Judæ, quam vocatio Pauli: anathema sit.

7. Si quis dixerit, opera omnia, quæ ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, verè esse peccata, vel odium Dei mereri; aut, quantò vehementiùs quis nititur se disponere ad gratiam, tantò eum graviùs peccare; anathema sit.

8. Si quis dixerit, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus, vel à peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere; anathema sit.

9. Si quis dixerit, solâ fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse eum suæ voluntatis motu præparari, atque disponi; anathema sit.

10. Si quis dixerit, homines sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse; anathema sit.

11. Si quis dixerit, homines justificari vel solâ imputatione justitiæ Christi, vel solâ peccatorum remissione, exclusâ gratiâ, et charitate, quæ in cordibus eorum per Spiritum sanctum diffundatur, atque illis inhæreat; aut etiam gratiam, quà justificamur, esse tantùm favorem Dei; anathema sit.

12. Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinæ misericordiæ, peccata remittentis propter Christum; vel eam fiduciam solam esse, quâ justificamur: anathema sit.

13. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certò, et absque ulla hæsitatione propriæ infirmitatis et indispositionis peccata sibi esse remissa; anathema sit.

14. Si quis dixerit, hominem à peccatis absolvi, ac justificari ex eo, quòd se absolvi ac justificari certò credat; aut neminem verè esse justificatum, nisi qui credat se esse justificatum, et hac solâ fide absolutionem et justificationem perfici; anathema sit.

15. Si quis dixerit, hominem renatum et justificatum teneri exfide ad credendum, se certò esse in numero prædestinatorum; anathema sit.

16. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiæ donum se

« PrécédentContinuer »